- AMPHIMACHUS
- AMPHIMACHUSAmphiarai et Eriphyles fil. quemHomerus cum aliis Graecorum ducibus Troiam venisse scribit. Ita Dictionarii Poetici primus compilator. Ego vero apud Poetam in Catalogo duos Amphimachos invenio, neutrum tamen, quod sciam, Amphiarai et Eriphyles filium. Primus occurrit v. 620.Τῶν υὲν ἀρ´ Α᾿μφίμαχος καὶ Θάλπιος ἡγησάςθην,Γ῟ιες, ὁ μὲν Κτεάτου, ὁ δ᾿ Ε᾿υρύτου Α᾿κ???ορίωνος.Alterius mentio est v. 870.Τῶν μὲν ἀῤ Α᾿μφίμαχος καὶ Νάςτης ἡγησάςθην,Νάςτης, Α᾿μφίμαχός τε, Νομίονος ἀγλαὰ τέκνα.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.